Actus Apostolorum*

Caput 8: 16

nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
(* Traductions européennes)

Glose

In nomine.Non est sic legendum,in nomine Jesu tantum,ut aliae personae excludantur, sed sic:tantum baptizati erant,etc., id est necdum confirmati.Jesu.Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judaei. Vel, plena fides unius personae fidem Trinitatis confirmat.